Manuscripts/VulgT
Biblia Sacra Latina Veteris Testamenti (1891)
Name: Biblia Sacra Latina Veteris Testamenti
Text: Vulgate (Clementine edition)
Date of Publication: 1873
Published edition: Heyse, Theodorus and Constantinus de Tischendorf, eds. Biblia sacra latina veteris testamenti hieronymo interprete ex antiquissima auctoritate in stichos descripta: Vulgatam lectionem ex editione clementina principe anni MDXCII et romana ultima anni MDCCCLXI repetitam tesimonium comitatur codicus amiatini latinorum omnium antiquissimi. Lipsiae: F. A. Brockhaus, 1873.
online availability: images
Text
Caput XXXVIII
1 Respondens autem Dominus Iob de tur-
bine, dixit
2 Quis est iste involvens sententias sermo -
nibus imperitis?
3 Accinge sicut vir lumbos tuos: interro-
gabo te, et responde mihi.
4 Ubi eras quando ponebam fundamenta
terrae? Indica mihi si habes intelli-
gentiam.
5 Quis posuit mensuras eius, si nosti?
vel quis tetendit super eam lineam?
6 Super quo bases illius solidatae sunt? Aut
quis demisit lapidem angularem eius,
7 cum me laudarent simul astra matutina,
et iubilarent omnes filii Dei?
8 Quis conclusit ostiis mare, quando erum-
pebat quasi de vulva procedens:
9 cum ponerem nubem vestimentum eius, et
caligine illus quasi pannis infantiae
obvolverem?
10. Circumdedi illus terminis meis, et posui
vectem, et ostia;
11 et dixi: Usque huc venis, et non pro-
cedes amplius, et hic confringes tu-
mentes fluctus tuos.
12 Numquid post ortum tuum praecepisti dilu-
culo, et ostendisti aurorae locum suum?
13 Et tenuisti concutiens extrema terrae, et
excussisti impios ex ea?
14 Restituetur ut lutum signaculum, et sta-
bit sicut vestimentum:
15 auferetur ab impiis lux sua, et brachium
excelsum confrigetur.
16 Numquid ingressus es profunda maris, et
in novissimis abyssi deambulasti?
17 Numquid apertae sunt tibi portae mortis,
et ostia tenebrosa visidti?
18 Numquid considerasti latitudinem terrae?
indica mihi, si nosti, omnia,
19 in qua via lux habitet, et tenebrarum
quis locus sit:
20 ut ducas unumquodque ad terminus suos,
et intelligas semitas domus eius.
21 Sciebas tunc quod nasciturus esses? Et
numerum dierum tuorum noveras?
22 Numquid ingresses es thesaurus nivis,
aut thesaurus grandinis apexisiti?
23 Quae praeparavi in tempus hostis, in
diem pugnae et belli?
24 Per quam viam spargitur lux, dividitur
aestus super terram?
25 Quis dedit vehementissimo imbri cursum,
et viam sonantis tonitrui, 26 ut plue-
ret super terram
27 ut impleret inviam et desolatam, et pro-
duceret herbas virentes?
28 Quis est pluviae pater? Vel quis genuit
stillas roris?
29 De cuius utero egressa est glacies? Et
gelu de caelo quis genuit?
30 In similitudinem lapidist aquae durantur
at superficies abyssi constringitur.
31 Numquid coniungere valebis micantes stel-
las Pleiadas,
aut gyurm Arcturi poteris dissipare?
32 Numquid producis Luciferum in tempore
suo, et Vesperum super filios terrae
consurgere facis?
33 Numquid nosti ordinem Caeli, et pones
rationem eius in terra?
34 Numquid elevabis in nebula vocem tuam,
et impetus aquarium operiet te?
35 Numquid mittes fulgura, et ibunt, et re-
vertentia dicent tibi: Adsumus?
36 Quis posuit in visceribus hominis sapient-
tiam? Vel quis dedit gallo intelligen-
tiam?
37 Quis enarrabit caelorum rationem, et con-
centum Caeli quis dormire faciet?
38 Quando fundebatur pulvis in terra, et
glebae compingebantur?
39 Numquid capies laeenae praedam, et ani-
mam catulorum eius implebis,
40 quando cubant in antris, et in specubus
insidiantur?
41 Quis praeparat corvo escam suam, quando
pulli eius clemant ad Deum, vagantes