Manuscripts/VulgP

From Online Critical Bible
Jump to: navigation, search

Vulgate of the Paris Polyglot (1645) (VulgP)

[p.288]
CAPYT XXXVIII
REspondens autem Dominus Iob de turbi-
ne, dixit: 2 Quis est inuoluens sen-
tentias sermonibus imperitis?
3 Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo
te, & responde mihi.
4 Vbi eras quando ponebam fundamenta ter-
ræ? Indica mihi si habes intelligentiam.
5 Quis posuit mansuras eius si nosti, vel quis te-
tendit super eam lineam? 6 Super quo bases il-
lius solidatæ sunt; aut quis demisit lapidem angu-
larem eius? 7 Cum me laudarent simul astra
matutina, & iubilarent omnes filij Dei. 8 Quis
conclusit ostis mare, quando erumpebat quasi
de vulua procedens. 9 Cum ponerem nubem
vestimentum eius, & caligine illud quasi pannis
infantiæ obuoluerem. 10 Circumdedi illud ter-
minis meis, & posui vectem & ostia: 11 Et dixi:
Vsque huc venies, & non procedes amplius, &
hic confringes tumentes fluctus tuos.
12 Nunquid post ortum tuum præcepisti dilu-
culo, & ostendisti auroræ locum suum, 13 & te-
nuisti concutiens extrema terræ? Excussisti im-
pios ex ea? 14 Restituetur vt lutum signaculum,
& stabit sicut vestimentum. 15 Auferetur ab im-
piis lux sua, & brachium excelsum confrigetur.
16 Nunquid ingressus es profundum maris, &
in nouissimis abyssi deambulasti? 17 Nunquid
apertæ sunt tibi portæ mortis, & ostia tenebrosa
vidisti? 18 Nunquid considerasti latitudinem
terræ? Indica mihi si nosti omnia.
19 In qua via lux habitet, & tenebrarum quis
locus sit:
20 Vt ducas vnumquodque ad terminus suos,
& intelligas semitas domus eius.
21 Sciebas tunc quod nasciturus esses, & nume-
rum dierum tuorum noueras?

22 Nunquid ingressus es thesaurus niuis, aut
thesaurus grandinis aspexisti?
23 Quæ præoaraui in tempus hostis, in diem
Pugnæ & belli.
24 Per quam viam spargitur lux, diuiditur æstus
super terram?

[p. 290]
25 Quis dedit vehementissimo imbri cursum?
& viam sonantistonitrui,
26 ut plueret super
terram absque homine in diserto ubi nullus mor-
talium commoratur; 27 ut impleret inuiam
& desolatam, & produceret herbas virentes.
28 Quis est pluuiæ pater , vel quis genuit stillas
roris? 29 De cuius vtero egressa est glacies, &
gelu de cœlo quis genuit? 30 In similitudinem
lapidis aquæ durantur, & superficies abyssi con-
stringitur. 31 Nunquid coniungere valebis mi-
cantes setllas Pleiades, aut gyrum Arcturi poteris
dissipare? 32 Nunquid producis Luciferum in
tempore suo, & Vesperum super fines terræ con-
surgere facis? 33 Nunquid nosti ordinem cœli,
& pones rationem eius in terra? 34 Nunquid
eleuabis in nebula vocem tuam, & impetus
aquarium operiet te? 35 Nunquid mittes ful-
gura & ibunt, reuertentia dicent tibi: Adsu-
mus? 36 Quis posuit in visceribus hominis sa-
pientiam , vel quis dedit gallo intelligentiam?
37 Quis enarrabit cœlorum rationem, & con-
centum cœli quis dormire faciet?
38 Quando fundabatur puluis in terra, & glebæ
compingbantur. 39 Nunquid capies leænæ
prædam, & animam catulorum eius implebis?
40 Quando cubant in antris, & inspecubus in-
sidiantur. 41 Quis præparat coruo escam suam?
quando pulli eius clamant ad Deum vagantes,
eo quod non habeant cibos?