Manuscripts/VulgC1891
Biblia sacra (1891)
Name: Biblia Sacra: Vulgatae Editionis Text: Vulgate (Clementine edition) Published: 1891 Published edition: Biblia sacra vulgatae editionis, Sixti V. et Clementis VIII. pontt. maxx jussu recognita atque edita. Paris: Sumptibus P. Lethielleux, 1891. online availability: https://archive.org/stream/bibliasacravulga01pari#page/644/mode/2up
Test
Chapter 38
Deus ipse disputationi se interponit, et Eliu silere
jusso, arguit Job, ostendens ex conditis a se ope-
ribus non posse illum divinam potentiam ac sa-
pientiam comprehendere.
1. Respondens autem Dominus
Job de turbine, dixit:
2. Quis est iste involvens senten-
tias sermonibus impertitis?
3. Accinge sicut vir lumbos tuos:
interrogabo te, et responde mihi.
4. Ubi eras quando ponebam fun-
damenta terræ? indica mihi si ha-
bes intelligentiam.
5. Quis posuit mensuras ejus, si
nosti? vel quis tetendit super eam
lineam?
6. Super quo bases illius solidatæ
sunt? aut quis demisit lapidem an-
gularem ejus;
7. Cum me laudarent simul astra
matutina, et jubilarent omnes filii
Dei?
8. Quis conclusit ostiis mare,
quando erumpebat quasi do vulva
procendens:
9. Cum ponerem nubem vesti-
mentum ejus, et caligne illud quasi
pannis ifantiæ obvolverem?
10. Cicumdedi illud terminis meis,
et posui vectem, et ostia:
11. Et dixi: Usque huc venies, et
non procedes amplius, et hic con-
fringes tumentes fluctus tuos.
12. Numquid post ortum tuum
præcepisti diluculo, et ostendisti
aurorælocum suum?
13. Et tenuisti concutiens extrema
terræ, et excussisti impios ex ea?
14. Restituetur ut lutum signa-
culum, et stabit sicut vestimentum:
15. Auferetur ab impiis lux sua,
et brachium excelsum confringe-
tur.
16. Numquid ingressus es pro-
funda maris, et in novissimis abyssi
deambulasti?
17. Numquid apertæ sunt tibi
portæ moris, et ostia tenebrosa vi-
disti?
18. Numquid considerasti latitu-
dinem terræ? indica mihi, si nosti,
omnia,
19. In qua via lux habitet, et te-
nebrarum quis locus sit:
20. Ut ducas unumquodque ad
terminus suos, et intelligas semitas
domus ejus
21. Sciebas tune quod nasciturus
esses? et numerum dierum tuorum
noveras?