Manuscripts/VulgP

From Online Critical Bible
Revision as of 04:33, 23 January 2016 by BibleAdmin (talk | contribs) (Created page with "==Vulgate of the Paris Polyglot (1645) (VulgP)== <section begin="c38v1" />REspondens autem Dominus Iob de turbi<section end="c38v1" />-<br/> <section begin="c38v1" />te, dixi...")

(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to: navigation, search

Vulgate of the Paris Polyglot (1645) (VulgP)

REspondens autem Dominus Iob de turbi-
te, dixit: 2 Quis est inuoluens sen-
tentias sermonibus imperitis?
3 Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo
te, & responde mihi.
4 Vbi eras quando ponebam fundamenta ter-
ræ? Indica mihi si habes intelligentiam.
5 Quis posuit mansuras eius si nosti, vel quis te-
tendit super eam lineam? 6 Super quo bases il-
lius solidatæ sunt; aut quis demisit lapidem angu-
larem eius? 7 Cum me laudarent simul astra
matutina, & iubilarent omnes filij Dei. 8 Quis
conclusit ostis mare, quando erumpebat quasi
de vulua procedens. 9 Cum ponerem nubem
vestimentum eius, & caligine illud quasi pannis
infantiæ obuoluerem. 10 Circumdedi illud ter-
minis meis, & posui vectem & ostia: 11 Et dixi:
Vsque huc venies, & non procedes amplius, &
hic confringes tumentes fluctus tuos.
12 Nunquid post ortum tuum præcepisti dilu-
culo, & ostendisti auroræ locum suum, 13 & te-
nuisti concutiens extrema terræ? Excussisti im-
pios ex ea? 14 Restituetur vt lutum signaculum,
& stabit sicut vestimentum. 15 Auferetur ab im-
piis lux sua, & brachium excelsum confrigetur.
16 Nunquid ingressus es profundum maris, &
in nouissimis abyssi deambulasti? 17 Nunquid
apertæ sunt tibi portæ mortis, & ostia tenebrosa
vidisti? 18 Nunquid considerasti latitudinem
terræ? Indica mihi si nosti omnia.
19 In qua via lux habitet, & tenebrarum quis
locus sit:
20 Vt ducas vnumquodque ad terminus suos,
& intelligas semitas domus eius.
21 Sciebas tunc quod nasciturus esses, & nume-
rum dierum tuorum noueras?