Manuscripts/VulgC1891
Biblia sacra (1891)
Name: Biblia Sacra: Vulgatae Editionis
Text: Vulgate (Clementine edition)
Date of Publication: 1891
Published edition: Biblia sacra vulgatae editionis, Sixti V. et Clementis VIII. pontt. maxx jussu recognita atque edita. Paris: Sumptibus P. Lethielleux, 1891.
online availability: images
Text
[p. 644, right column]
Caput XXVIII
Deus ipse disputationi se interponit, et Eliu silere
jusso, arguit Job, ostendens ex conditis a se ope-
ribus non posse illum divinam potentiam ac sa-
pientiam comprehendere.
1 Respondens autem Dominus
Job de turbine, dixit:
[p.645, left column]
2 Quis est iste involvens senten-
tias sermonibus impertitis?
3 Accinge sicut vir lumbos tuos:
interrogabo te, et responde mihi.
4 Ubi eras quando ponebam fun-
damenta terræ? indica mihi si ha-
bes intelligentiam.
5 Quis posuit mensuras ejus, si
nosti? vel quis tetendit super eam
lineam?
6 Super quo bases illius solidatæ
sunt? aut quis demisit lapidem an-
gularem ejus;
7 Cum me laudarent simul astra
matutina, et jubilarent omnes filii
Dei?
8 Quis conclusit ostiis mare,
quando erumpebat quasi do vulva
procendens:
9 Cum ponerem nubem vesti-
mentum ejus, et caligne illud quasi
pannis ifantiæ obvolverem?
10 Cicumdedi illud terminis meis,
et posui vectem, et ostia:
11 Et dixi: Usque huc venies, et
non procedes amplius, et hic con-
fringes tumentes fluctus tuos.
12 Numquid post ortum tuum
præcepisti diluculo, et ostendisti
aurorælocum suum?
13 Et tenuisti concutiens extrema
terræ, et excussisti impios ex ea?
14 Restituetur ut lutum signa-
culum, et stabit sicut vestimentum:
15 Auferetur ab impiis lux sua,
et brachium excelsum confringe-
tur.
16 Numquid ingressus es pro-
funda maris, et in novissimis abyssi
deambulasti?
17 Numquid apertæ sunt tibi
portæ moris, et ostia tenebrosa vi-
disti?
18 Numquid considerasti latitu-
dinem terræ? indica mihi, si nosti,
omnia,
19 In qua via lux habitet, et te-
nebrarum quis locus sit:
[p. 645, right column]
20 Ut ducas unumquodque ad
terminus suos, et intelligas semitas
domus ejus
21 Sciebas tune quod nasciturus
esses? et numerum dierum tuorum
noveras?
22 Numquid ingressus es thesau-
ros nivis, aut thesaurus grandinis
aspexisiti?
23 Quæ præparavi in tempus ho-
stis, in diem pugnae et belli?
24 Per quam viam spargitur lux,
dividitur æstus super terram?
25 Quis dedit vehementissimo
impbri cursum, et viam sonantis to-
nitrui,
26 Ut plueret super terram abs-
que homine in deserto, ubi nullus
mortalium commoratur,
27 Ut impleret inviam et desola-
tam et produceret herbas virentes?
28 Quis est pluviæ pater? vel
quis genuit stillas roris?
29 De cujus utero egressa est
glacies? Et gelu de cælo quis ge-
nuit?
30 In similitudinem lapidist aquæ
durantur, et superficies abyssi con-
stringitur.
31 Numquid conjungere valebis
micantes stellas Pleiadas, aut gy-
rum Arcturi poteris dissipare?
32 Numquid producis Luciferum
in tempore suo, et Vesperum supter
filios terræconsurgere facis?
33 Numquid nosti ordinem cæli,
et pones rationem ejus in terra?
34 Numquid elevabis in nebula
vocem tuam, et impetus aquarium
operiet te?
35 Numquid mittes fulgura, et
ibunt, et revertentia dicent tibi:
Adsumus?
36 Quis posuit in visceribus ho-
minis spaientiam? Vel quis dedit
gallo intelligentiam?
37 Quis enarrabit cælorum ratio
nem, et concentum cæli quis dor-
mire faciet?
38 Quando fundebatur pulvis in
terra, et glebæ compingebantur?
39 Numquid capies leænæ præ-
dam, et animam catulorum ejus
implebis.
[p.646, left column]
40 Quando cubant in antris, et
in specubus insidiantur?
41 1 Quis præparat corvo escam
suam, quando pulli ejus clamant ad
Deum, vagantes, eo quod non ha-
beant cibos?